Alia Oratio ad Sanctum Michael
BA Pontifice Maximo Leone XIII, Oratio de liberatio
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti
PRINCEPS gloriosissime caelestis militiae, sancte Michael Archangele, defende nos
in proelio et colluctatione, quae nobis adversus principes et potestates, adversus
mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Veni
in auxilium hominum, quos Deus creavit inexterminabiles, et ad imaginem similitudinis
suae fecit, et a tyrannide diaboli emit pretio magno. Proeliare hodie cum beatorum
Angelorum exercitu proelia Domini, sicut pugnasti contra ducem superbiae luciferum,
et angelos eius apostaticos: et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius
in caelo. Sed proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus
et satanas, qui seducit universum orbem; et proiectus est in terram, et angeli eius
cum illo missi sunt.
En antiquus inimicus et homicida vehementer erectus est. Transfiguratus in angelum
lucis, cum tota malignorum spirituum caterva late circuit et invadit terram, ut in ea
deleat nomen Dei et Christi eius, animasque ad aeternae gloriae coronam destinatas
furetur, mactet ac perdat in sempiternum interitum. Virus nequitiae suae, tamquam
flumen immundissimum, draco maleficus transfundit in homines depravatos mente et
corruptos corde; spiritum mendacii, impietatis et blasphemiae; halitumque mortiferum
luxuriae, vitiorum omnium et iniquitatum.
Ecclesiam, Agni immaculati sponsam, vaferrimi hostes repleverunt amaritudinibus,
inebriarunt absinthio; ad omnia desiderabilia eius impias miserunt manus. Ubi sedes
beatissimi Petri et Cathedra veritatis ad lucem gentium constituta est, ibi thronum
posuerunt abominationis et impietatis suae; ut percusso Pastore, et gregem disperdere
valeant.
Adesto itaque, Dux invictissime, populo Dei contra irrumpentes spirituales nequitias,
et fac victoriam. Te custodem et patronum sancta veneratur Ecclesia; te gloriatur
defensore adversus terrestrium et infernorum nefarias potestates; tibi tradidit
Dominus animas redemptorum in superna felicitate locandas. Deprecare Deum pacis,
ut conterat satanam sub pedibus nostris, ne ultra valeat captivos tenere homines,
et Ecclesiae nocere. Offer nostras preces in conspectu Altissimi, ut cito anticipent
nos misericordiae Domini, et apprehendas draconem, serpentem antiquum, qui est
diabolus et satanas, ac ligatum mittas in abyssum, ut non seducat amplius gentes.
Hinc tuo confisi praesidio ac tutela, sacri ministerii nostri auctoritate [si fuerit
laicus, vel clericus qui ordinem exorcistatus nondum suscepit, dicat: sacra sanctae
Matris Ecclesiae auctoritate], ad infestationes diabolicae fraudis repellendas in
nomine Iesu Christi Dei et Domini nostri fidentes et securi aggredimur.
V. Ecce Crucem Domini, fugite partes adversae.
R.Vicit Leo de tribu Iuda, radix David.
V.Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
R.Quemadmodum speravimus in te.
V.Domine, exaudi orationem meam.
R.Et clamor meus ad te veniat.
V.Dominus vobiscum.
R.Et cum spiritu tuo.
Oremus
Deus, et Pater Domini nostri Iesu Christi, invocamus nomen sanctum tuum, et clementiam
tuam supplices exposcimus ut, per intercessionem immaculatae semper Virginis Dei Genetricis Mariae,
beati Michaelis Archangeli, beati Ioseph eiusdem beatae Virginis Sponsi, beatorum Apostolorum Petri
et Pauli et omnium Sanctorum, adversus satanam, omnesque alios immundos spiritus, qui ad nocendum
humano generi animasque perdendas pervagantur in mundo, nobis auxilium praestare digneris.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, Amen.