Prayers to Theotokos Mother Mary
 
φιμώνω
Prayers to Jesus Christ The Lord Button

Ephesians 6:10-18 (Latin)

10 Confortámini in Dómino, et in potentia virtútis ejus.
11 Indúite vos armatúram Dei, ut possitis stare advérsus insídias diáboli:
12 Quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem: sed advérsus príncipes,
et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequitiæ,
in cæléstibus.
13 Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus
perfécti stare.
14 State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ,
15 et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis,
16 in omnibus suméntes scutum fidei, in quo possítis ómnius tela nequíssimi ignea extínguere
17 et gáleam salútis assúmite, et gládium spiritus quod verbum Dei,
18 per omnem oratiónem et obsecratiónem orántes omni témpore in spiritu.